
Emblema I - "Portavit eum ventus in ventre suo."
Epigrama I
"Embryo ventosa Boreæ qui clauditor alvo,
Vivus in hanc lucem si semel ortus erit;
Unus is Heroum cunctos superare labores
Arte, manu, forti corpore, mente, potest.
Ne tibi sit Cæso, nec abortus inutilis ille,
Non Agrippa, bono sydere sed genitus."

Emblema II - "Nutrix eius terra est."
Epigrama II
"Romulus hirta lupæ pressisse, sed ubera capræ
Iupiter, & factis, fertur, adesse fides:
Quid mirum tenera Sapientum viscera Prolis
Si ferimus Terram lacte nutrisse suo?
Parvula si tantas Heroas bestia pavit, Quantus,
cui Nutrix Terreus Orbis, erit?"

Emblema III - "Vade ad mulierem lavantem pannos, tu fac similiter."
"Epigrama III"
"Abdita quisquis amas scrutari dogmata, ne fis
Deses, in exemplum, quod juvet, omne trahas:
Anne vides, mulier maculis abstergere pannos
Ut soleat calidis, quas superaddit, aquis?
Hanc imitare, tua nec sic frustraheris arte,
Namque nigri faecem corporis unda lavat."

Emblema IV - "Coniunge fratrem cum sorore & propina illis poculum amoris."
Epigrama IV
"Non hominum foret in mundo nunc tanta propago,
Si fratri coniunx non data prima soror.
Ergo lubens coniunge duos ab utroque parente
Progenitos ut sint fœmina masque toro.
Præbibe nectareo Philotesia pocla liquore
Utrisque, & fœtus spem generabit amor."

Emblema V - "Appone mulieri super mammas bufonem, ut ablactet eum, & moriatur mulier, sitque bufo grossus de lacte."
Epigrama V
"Fœmineo gelidus ponatur pectore Bufo,
Instar ut infantis lactea pocla bibat.
Crescat & in magnum vacuata per ubera tuber,
& mulier vitam liquerit ægra suam.
Inde tibi facies medicamem nobile, virus
Quod fuges humano corde, levetque luem."

Emblema VI - "Seminate aurum vestrum in terram albam foliatam."
Epigrama VI
"Ruricolæ pingui mandant sua semina terræ,
Cum fuerit rastris hæc foliata suis.
Philosophi niveos aurum docuere per agros
Spargere, qui folii se levis instar habent:
Hoc ut agas, illud bene respice, namque quod aurum
Germinet, ex tritico videris, ut speculo."

Emblema VII - "Fit pullus à nido volans, qui iterùm cadit in nidum."
Epigrama VII
"Rupe cava nidum Jovis Ales struxerat, in quo
Delituit, pullos enutriitque suos:
Horum unus levibus voluit se tollere pennis,
At fuit implumi fratre retentus ave.
Inde volans redit in nidum, quem liquerat, illis
Junge capus caudæ, tum nec inanis eris."

Emblema VIII - "Accipe ovum & igneo percute gladio."
Epigrama VIII
"Est avis in mundo sublimior omnibus, Ovum
Cujus ut inquiras, cura sit una tibi.
Albumen luteum circundat molle vitellum,
Ignito (ceu mos) cautus id ense petas:
Vulcano Mars addat opem: pullaster & inde
Exortus, ferri victor & ignis erit."

Emblema IX - "Arborem cum sene conclude in rorida domo, & comedens de fructu ejus fiet juvenis."
Epigrama IX
"Arbor inest hortis Sophiæ dans aurea mala,
Hæc tibi cum nostro sit capienda sene;
Inge domo vitrea claudantur, roreque plena,
& sine per multos hæc duo juncta dies:
Tum fructu (mirum!) satiabitur arboris ille
Ut fiat iuvenis qui fuit ante senex."

Emblema X - "Da ignem igni, Mercurium Mercurio, & sufficit tibi."
Epigrama X
"Machina pendet ab hac mundi connexa catena
Tota, Suo Quod Par Gaudeat Omne Pari:
Mercurius sic mercurio, sic jungitur igni
Ignis & hac arti sit data meta tuæ.
Hermetem Vulcanus agit, set penniger Hermes,
Cynthia, se solvit, te sed, Apollo, soror."

Emblema XI - "Dealbate Latonam & rumpite libros."
Epigrama XI
"Latona sobolem non novit nemo gemellam,
(Ceufert fama vetus) quæ Jove nata fuit.
Hanc alii tradunt cum luna lumina solis
Mixta, nigra cui sint in facie maculæ.
Latonam ergo pares albescere, damnaque dantes
Ambiguos, adsit nec mora, rumpe libros."

Emblema XII - "Lapis, quem Saturnus, pro Jove filio devoratum, evomuit, Pro monumento in Helicone mortabilus est positus."
Epigrama XII
"Nosse cupis causam, tot cur Helicona pœtæ
Dicant, quodque ejus cuique petendus apex?
Est Lapis in summo, Monumentum, vertice postus,
Pro Jove deglutiit quem vomuitque pater.
Si ceu verba sonant rem captas, mens tibi læva est,
Namque est Saturni Chemicus ille Lapis."

Emblema XIII - "Æs Philosophorum hydropicum est, & vul lavari septies in fluvio, ut Naaman leprosus in Jordane."
Epigrama XIII
"Prætumido languens æs turget hydrope Sophorum,
Inde salutiferas appetit illud aquas.
Utque Naman Jordane lepræ contagia movit,
Abluitor lymphis terque quaterque suis:
Ergo præcipites in aquam tua corpora dulcem,
Moxque feres morbus illa salutis opem."

Emblema XIV - "Hic est Draco caudam suam devorans."
Epigrama XIV
"Dira fames Polypos docuit sua rodere crura,
Humanaque homines se nutriisse dape.
Dente Draco caudam dum mordet & ingerit alvo,
Magna parte sui fit cibus ipse sibi.
Ille domandus erit ferro, fame, carcere, donec
Se voret & revomat, se necet & pariat."

Emblema XV - "Opus siguli, consistens in sicco & humido, te doceat."
Epigrama XV
"Aspice quam celeri figulos sua vasa figuret
Axe rotæ, argillam dum pede miscet aquæ:
In binis illi est fiducia rebus, ut humor
Pulveribus siccis temperet arte sitim.
Sic quoque tu facies exemplo doctior isto,
Terram aquæ ne superet, nec superetur humo."

Emblema XVI - "Hic leo, quas plumas non habet, alter habet."
Epigrama XVI
"Victor quadrupedum Leo pectore fortis & ungue
Absque metu pugnat, dissimulatque fugam:
Aligeram cui tu pedibus conjunge Leanam,
Qua volat & secum vult relevare marem:
Ille sed immotus stat humo, retinetque volantem;
Hæc tibi naturæ monstret imago viam."

Emblema XVII - "Orbita quadruplex hoc regit ignis opus."
Epigrama XVII
"Naturæ qui imitaris opus, tibi quattuor orbes
Quærendi, interius quos levis ignis agat.
Imus Vulcanum referat, bene monstret at alter
Mercurium, Lunam tertius orbis habet:
Quartus, Apollo, tuus, naturæ auditur & ignis,
Ducat in arte manus illa catena tuas."

Emblema XVIII - "Ignire ignis amat, non aurificare, sed aurum."
Epigrama XVIII
"Si quod agens fuerit naturæ, mittit in orbem
Vires atque suas multiplicare cupit.
Obiva sic ignis facit ignea cuncta nec est res,
Absque sua causa nobile quæ det opus.
Aurum nilignis per se , nilignis inaurat,
Quodlibet agnoscit quod sibi semen incit."

Emblema XIX- "Si de quattuor unum Occidas, subito mortuus omnis erit."
Epigrama XIX
"Bis duo stant fratres longo ordine, pondera terræ
Quorum unus dextra sustinet, alter aquæ.
Æris atque ignis reliquis est portio, si vis
Ut pereant, unum tu modo morte premas.
Consanguineo tollentur funere cuncti,
Naturæ quia eos mutua vincla ligant."

Emblema XX - "Naturam natura docet, debellet ut ignem."
Epigrama XX
"Flamma, vorat quæ cuncta, velut Draco, gnaviter ursit
Virginis eximium vi superare decus:
Hinc lachrymis suffusa viro dum forte videtur,
Ille fuit miseræ ferre paratus opem.
Protinus hanc clypeo velans contendit in hostem,
docuit tantas spernere mente minas."







